utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01320016

Charter Number: 01320016
Cartulary Title: The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1210
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Willelmus de Dena Regis Forestarius dedi et concessi Abbatie de Dene et Monachis ibidem Deo servientibus totam terram meam sub Castiard pro amore Dei et salute anime mee et predecessorum meorum necnon et uxoris mee et heredum meorum Hoc idem concesserunt uxor mea Mathildis et heredes mei Conventus vero predicti loci concessit mihi et heredibus meis quod caritative retinebit monachum unum acceptabilem et per me vel per heredes meos presentandum pro salute mea et [heredum] meorum in perpetuum Ita ut uno decedente alius acceptabilis per me vel per heredes meos presentandus loco ejus suscipiatur Ut hec conventio rata sit et inconcussa hanc presentem cartam sigilli mei suppositione confirmo et subscriptorum virorum testimonio Hi sunt testes Gaufridus filius et heres meus Michael Sacerdos de Blechedun et Baderun de Blechedun Rogerus de Erdern Rogerus et Willelmus de Chekeshille In perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter