utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01320023

Charter
Charter Number: 01320023
Cartulary Title: The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1163 - 1210
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus Toli pro salute mea et meorum dedi Deo et Beate Marie de Dene et Monachis ibidem Deo servientibus in perpetuam et liberam et puram eleemosynam terram illam que est inter terram Thome de Monemuto et terram que suit Ricardi Sacerdotis de Chirchesdun et est de feodo Johannis de Evreus ut eam habeant et teneant plenarie post dies meos per redditum tunc capitali Domino in die Sancti Oswaldi duorum denariorum et oboli et ad Hoccedei Abbati Sancti Petri de Gloecestria quod et quarantena pro orto Et ego in vita mea dabo de recognitione de eadem terra singulis annis Ecclesie de Dene unam libram cere in Assumptione Preterea dedi eis terram meam ante Portam Castelli que est inter portam infirmorum Sancti Sepulcri Gloecestrie et aliam terram meam que proxima est et est de feodo monachorum Sancti Dionysii ut eam habeant tam in vita mea quam post in perpetuam et liberam eleemosynam reddendo predictis capitalibus dominis singulis annis quatuor denarios et obolum in Rogationibus Ut hec mea donatio in perpetuum firma sit et stabilis presentem cartam sigillo meo confirmavi His testibus Willelmo Burgeis Ricardo Rufo Ricardo filio ejus Roberto Calvo Ricardo filio Jordani et aliis multis In perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter