utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01320024

Charter
Charter Number: 01320024
Cartulary Title: The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1210
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Nexe assensu filie et heredis mee et Ernaldi generi mei dedi Deo et Beate Marie et Monachis de Dene in perpetuam et quietam eleemosynam soldam meam in Neweham duodecim pedum in latitudine et duodecim in longitudine intra parietes et est contra soldam Luverici quam habet de Domo Hospitalis Jerusalem juxta soldam quam predicti monachi habent ex dono Jordani de Blakeneia Predicti vero monachi ex gratia sua pro paupertate mea caritative mihi dederunt decem et octo solidos Hanc autem donationem presenti carta et sigillo meo confirmavi et infra appositum est sigillum Walteri de Aura tunc temporis Baillivi de Neweham in testimonio His testibus Luverico de Neweham tunc preposito Willelmo de Staura Ivone le Palmer Geri [] Ernaldo Fabro et multis aliis in hundredo de Neweham In perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter