utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01320026

Charter
Charter Number: 01320026
Cartulary Title: The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1184 - 1210
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus filius Radulphi de Pultun dedi Deo et Beate Marie et Monachis de Dene pro anima Comitis Willelmi de Warrewic et pro anima Comitisse Margaretas de Oilli et pro salute heredum eorum et pro salute mea et uxoris mee Margarete et antecessorum et heredum meorum in perpetuam et puram eleemosynam quinque solidos de redditu de terra quam Gilebertus de Felda tenuit et Goduwinus de Pultun ante eum reddendos annuatim in quatuor terminis scilicet ad festum Sancti Michaelis quindecim denarios ad festum S Andree totidem ad festum Sancte Marie in Martio totidem in nativitate Sancti Johannis Baptiste totidem et de hoc redditu quinque solidorum eis fideliter reddendo in predictis terminis prefatus Gilbertus eis fecit securitatem et quicunque predictam terram tenuerit post eum faciet eis eandem securitatem juramento Predictam vero donationem ego et heredes mei contra omnes homines warrantizabimus Quod si ego vel heredes mei de predicta terra aliud facere voluerimus predictis monachis alibi dabimus plenam valentiam antequam sint dissaisiati ne aliquid impedimentum vel damnum habeant de redditu quinque solidorum Et hos quinque assignavi nominatim ad emendos pannos ad lectos pauperum hospitum Propterea ego et Margareta uxor mea reddidimus nos vivos et mortuos predicte ecclesie de Dene et corpora nostra ad sepulturam ubicunque obierimus Et ut hec mea donatio stabilis sit et perpetua de me et heredibus meis presentem cartam sigilli impressione confirmavi His testibus Richerio filio Radulfi Johanne Lupo Waltero de Aura Waltero persona de Aura Roberto de Baioo Waltero de Colestun Hugone de Blipeflawe Nicolao de Pultun Rogero Pichot et multis aliis In perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter