utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01320053

Charter
Charter Number: 01320053
Cartulary Title: The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease
Date: 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes ex futuri quod ego Hugo Charke assensu uxoris mee Johanne et filii et heredis mei Hugonis tradidi in vadimonium Monachis de Dene totam terram meam que vocatur Wudelond cum hominibus qui in ea sunt et totum Eilsiscroft et totum Torsthalle exceptis tribus acris et excepta terra quam Luvericus tenet et totam terram de hida quam Ernaldus Carpentariuss tenuit exceptis tribus acris Tenendas de me et heredibus meis tam libere sicut ego eas liberius tenui et quietas ab omni servitio excepto regali servitio usque ad terminum duodecim annorum sumpto initio ab anno Incarnationis Dominice millesimo centesimo nonagesimo quinto ad festum S Michaelis pro sex marcis quas mihi predicti Monachi in principio hujus conventionis commodaverunt et preter hec pro decem solidis quos mihi annuatim solvent ex redditu [] duobus terminis scilicet in Annunciatione S Marie et in festo S Michaelis ita quod in sine duodecim annorum terre ad me non revertentur antequam sex marcas eis reddiderim Quod si circa precedentem Hoccedei inquisitus ab eis vel premuniens eos ad subsequentem [] terminum duodecim annorum eis sex marcas reddere non potero ad illam Hoccedei terram waretabunt et sequens fructus eorum erit [] tamdiu suo predicta convencione et libertate et redditu decem solidorum eas tenebunt donec eis sex marcas reddiderim Quod si infra hunc terminum decessero eis ipsam conventionem heres meus tenebit de eisdem terris Vel si aliquo casu illas prenominatas terras warrantizare non poterit de aliis ad penam valentiam eandem conventionem antequam monachi sint dissaisiati Ut hec conventio rata sit et sine dolo servata uxor mea Jo[anna] recepit a Monachis unum bizantium et filius meus H unam tunicam in testimonium assensus eorum et ego manu mea affidavi et presentem cartam sigillo meo confirmavi His testibus Domina mea Berta de Monemuta Ada de Blakeneia Willelmo de Munsterworth Galfrido de Dene Willelmo de Bosceliva Rogero Ricardo et Jacobo fratribus ejus Willelmo de Staure Rogero de Herderne Helia de Rudel[eia] Waltero Bleith et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter