utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01320054

Charter
Charter Number: 01320054
Cartulary Title: The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Pledge
Date: 1195
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo quinto ad festum Sancti Michaelis facta est hec conventio inter Philippum de Dunie et Monachos de Dene scilicet quod ego Philippus de Dunia liberavi Monachis de Dene in vadimonium totam terram meam quam habeo in parvo Marisco et totum forlongum meum de Welipulle et totum Cubewordin et unam acram juxta quam tenditur super montem et octo seillones in monte de Walemore et totam terram meam quam habeo in Wadeleia cum prato quod ibidem habeo tenendas de me et heredibus meis liberas [et] quietas ab omni servitio et consuetudine tamdiu donec predicti Monachi de qualibet illarum terrarum perceperint octo fructus et de prato duodecim pro quatuor marcis quas mihi dederunt predicti Monachi in principio hujus conventionis Ita quod qualibet terrarum illarum ad me vel heredes meos quiete revertetur cum predicti Monachi octo fructus suos perceperint preter pratum quod dabit eis duodecim Et in sine duodecim annorum quatuor marce quas a Monachis accepi mihi quiete remanebunt Quod si infra predictum terminum decessero et aliqua illarum terrarum incident in dotalium uxoris mea heredes mei illam terram predictis Monachis eschambiabunt ad plenam valentiam antequam predicti Monachi sint dissaisiati Hanc autem conventionem in omnibus fideliter sine dolo tenendam et contra omnes homines warrantizandam ego et heres meus Willelmus et filii mei Ricardus et Philippus affidavimus et ego presens chirographum sigillo meo confirmavi et Monachi ex parte sua suum sigillum apposuerunt His testibus Baderune de Blechedune Rogero de Westbiri Willelmo de Munsterword Moyse de Rodleia Roberto de Baieus Rogero de Erderne Waltero Map Henrico de Mineriis Randolpho de Salewerpe Willelmo de Heliun Willelmo filio Ernewi Hugone de Gerne Ricardo filio Ranewin et Reginaldo fratre ejus Golefr Cadel Radulpho Venatore Joanne Dispensatore Willelmo de Walemore et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter