utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01320064

Charter
Charter Number: 01320064
Cartulary Title: The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease, Agreement
Date: 1201
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Hec est conventio inter Adam filium Fulconis de Chekeshilla et Monachos de Dene scilicet quod ego Adam filius Fulconis assensu domini mei Henrici de Mineriis et concessione Durandi fratris mei tradidi monachis de Dene totum dominicatum meum de Chekeshilla tenendum de me et heredibus meis liberum et quietum ab omni servitio et consuetudine et querela salvo servitio Domini Regis quinque annis pro quinque marcis quas mihi pre manibus pacaverunt Ita quod recipient warectum ad Hoccedei anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo primo et habebunt quinque cropos et ego predictam terram usque ad predictum terminum contra omnes homines warrantizabo vel heredes mei post me quod si non poterimus predictis monachis satisfaciemus ad plenam valentiam Ut hec conventio firma sit presens chirographum sigillo meo et fide interposita confirmavi His testibus Domino meo Henrico de Mineriis Rogero de Westbiri Galfrido de Dene Rogero de Arderne Willelmo de Heliun et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter