utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01320088

Charter
Charter Number: 01320088
Cartulary Title: The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1210
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus filius Walteri Sprot de Ragel dedi et concessi Deo et Beate Marie de Dena et monachis ibidem Deo servientibus in perpetuam et puram eleemosynam pro salute mea et predecessorum meorum illas duas acras quas tenui in Ragelburi versus austrum que sunt inter duas acras de Emnet et croftam que suit Alwardi le Seignor et dimidiam acram prati que proxima est predictis duabus acris in Duddemede habendas et tenendas de me et de heredibus meis in perpetuum liberas et quietas ab omni servitio et consuetudine et exactione Ego vero et heredes mei predictam donationem predictis monachis contra omnes homines warrantizabimus et acquietabimus sicut puram eleemosynam meam Et ut hec donatio in perpetuum rata et firma permaneat eandem presenti carta sigillo meo impressa confirmavi His testibus Stephano Persona de Wunford Magistro Galfrido Bello Godefrido Capellano de Emnet Gilberto Persona de Budicum Waltero de Budicum Rogero de Allewike Roberto filio Walteri Sprot de Ragel Ricardo de Lovestreng et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter