utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01320096

Charter 01320096
Charter Number: 01320096
Cartulary Title: The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1187 - 1210
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ernaldus de Cutberlega filius Ernaldi Dunning pro salute mea et tam antecessorum quam heredum memorum dedi et concessi Deo et Beate Marie de Flexlega ad emendationem hospitii totam terram meam inter duos pontes Saverne apud Gloucestriam illam scilicet quam Gaufridus le Lorimer tenuit de me que quondam suerat Roberti filii Feremon Tenedam de me et heredibus meis libere et quiete in perpetuam et puram elemosynam et quietam ab omni servitio et consuetudine que ad me vel heredes meos possint pertinere salvo Landgabulo scilicet uno denario quem reddent predictus Gaufridus et heredes sui Domino Regi Et ego et heredes mei predictam terram predictis monachis contra omnes homines et feminas warrantizabimus Et quia volo quod hec mea donatio et concessio in perpetuum rata sit et nota eam hac presenti carta mea et sigilli mei impressione confirmavi His testibus Ricardo Rufo de Gloucestria Henrico Kais Ada le Valeis Joanne Rufo Thoma Toli Rogero Paris Joanne fratre meo et Davide fratre meo et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter