utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01321003

Charter
Charter Number: 01321003
Cartulary Title: The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Protection
Date: 1189 - 1198
Date Type: Assigned, Calendar

map View Map
Charter:
Ric Dei gratia Rex Angliae Dux Normanniae Aquitaniae Comes Andegaviae Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Archidiaconis decanis comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis salutem Sciatis quod Abbatia de Dene et monachi ordinis Cisterciensis ibidem Deo servientes et omnes terrae et redditus et possessiones suae sunt in manu et custodia et protectione nostra et ideo praecipimus quod ipsam Abbatiam et monachos et terras et redditus et omnes res et possessiones suas custodiatis et manu teneatis et protegatis sicut nostras dominicas ita quod nullam violentiam vel contumeliam vel injuriam aut gravamen eis faciatis nec fieri permittatis plusquam nostris dominicis rebus vel possessionibus Et si quis eis super hoc in aliquo forissacere praesumpserit plenariam eis sine dilatione inde justiciam faciatis et prohibemus ne ponantur in placitum de ullo tenemento suo unde habent cartas dominorum vel donatorum vel venditorum suorum nisi coram nobis ipsis vel capitali justitia nostra T W Comite de Mandeville vi die Septembris apud Westmonasterium
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter