utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01321005

Charter
Charter Number: 01321005
Cartulary Title: The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1227
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
Henricus Rex [] Salutem Sciatis nos intuitu Dei concessisse et hac carta nostra confirmasse Deo et Ecclesiae beatae Mariae de Dena et abbati et monachis ibidem Deo servientibus omnes donationes concessiones et venditiones subscriptas eisdem abbati et monachis racionabiliter factas videlicet De venditione Rogeri de Heidune novem acras terrae quae jacent inter sabulum de Redlege et magnum cheminum et duas acras in marisco quae jacent inter Heilithe et tres seilliones Johannis de Wodeham et unam acram prati in Holemede Item de dono eisdem Rogeri decem acras terrae suae de Redlege scilicet totam terram suam ad occidentem messuagii Reginaldi de Heidune et ex altera parte chemini totam terram suam arabilem quae jacet inter pullam quae venit de Wildemore et tres seilliones Johannis de Wodeham cum pertinentiis et cum Walla et tribus parvis seillionibus quae jacent extra praedictam vallem De dono Margaretae filiae Gaufridi filii Willelmi totam terram suam de Northwode quam pater suus ei dedit De dono Willelmi de Dune duas acras terrae quae jacent super Walemoreshulle et totam terram suam in Stangarst Item de dono ejusdem Willelmi quatuordecim seilliones terrae arabilis in Wodlege cum prato ejusdem latitudinis quod jacet ad caput eorundem seillionum versus terram de Lege cum forerda quae est ad aliud caput eorundem seillionum cum pertinentiis et unam acram terrae ad Wlnegate supra cheminum De dono Rogeri filii Radulphi tres virgatas terrae in Pultune cum pertinentiis De dono Gileberti de Dimmoc totam terram suam de Bruerne quam habuit de domino suo Roberto de Mauns De dono Henrici de Cheakeshull totam croftam illam quam Edwardus Hoc tenuit quae scilicet appellatur Alinvecroft cum prato quod tenuit scilicet Alinveplot et totam terram suam in Rudinge et croftam illam quam Willelmus Cuverur et Muriel tenuerunt De dono Hugonis de Gerne totam terram suam in crofta apud Cheakeshulle De dono Osmundi H[] totam terram suam quae jacet inter terram Ricardi Draperii et terram Warini Sellarii omnes etiam terras quae jacent inter terram quae fuit Waci Coci et terram quae fuit Gileberti filii Radulphi in Gloucestria De dono Arnaldi filii Arnaldi Dunninge totam terram inter duos pontes Savernae apud Gloucestriam De dono Henrici filii Henrici Kais totum jus quod habuit in duabus terris in Gloucestria quas de eo tenuit Ricardus filius Willelmi Burgeis De dono Radulphi Crupard duas croftas videlicet Hulpescroft et Hamecroft De dono Henrici filii Odonis totam terram suam in Ruding sicut unquam pater suus plenius eam tenuit De dono Rogeri de Arderne totam terram suam de Otlege apud Cheakeshulle De venditione Philippi de Humelemore quatuor acras terrae suae quas tenuit de feudo Willelmi de Dune De dono Radulphi de Redlege totam terram suam in sabulo de Redlege cum pertinentiis suis quae scilicet jacet subtus Heilithe et totum tenementum quod Walterus Hendi tenuit de eo in prato de Smalham cum omni jure et servitio quod ad ipsum vel ad heredes suos inde pertinuit vel pertinere potuit De dono Petri de Salto Marisco totam terram suam in villa de Tribnelle cum omnibus pertinentiis suis De dono Hugonis Chearke illam partem campi qui dicitur de Hide quae est proximior Sabrinae cum Haitiis ad eandem terram pertinentibus De dono Willelmi de Sancto Leodegario totam terram suam de Ragel quae fuit Philippi de Burci cum pertinentiis suis De dono Thomae filii Willelmi de Harpetre totam terram suam quae fuit Henrici Scepeshefed cum omnibus pertinentiis suis et unam dimidiam virgatam terrae quam Osbertus praepolitus tenuit cum omnibus pertinentiis suis et communem pasturam centum ovibus in eadem villa et communem pasturam animalibus suis quantum pertinet ad unam virgatam terrae et de bosco qui fuit praedicti Henrici quantum meremium opus fuerit per visum forestarii sui De dono Ricardi de Blechedune duas acras prati quas Edricus Ris tenuit et dimidiam acram prati quae jacet proxima praedictis duabus acris De dono Johannis Rufi filii Adae totam terram suam arabilem in Bruerne scilicet decem seilliones in Reveneshokefelde cum pertinentiis praeter pratum De dono Heliae Giffarde totum dominicum suum in Habewoldesham in manerio suo de Brummesfelde cum pastura octo boum et in communi pastura cum hominibus praedicti manerii et ubique simul cum bobus domini de Brummesfelde in pastura extra parcum de Brummesfelde et cum pastura duodecies viginti bidentium in communi pastura tam de Brummesfelde quam de Croneham De dono Willelmi de Budifelde illam partem terrae suae in Budifeld apud Fenestegate quae jacet a rivo qui descendit de Climperwelle per semitam de Tatemounespslade et inde directe per medium Wodecroftarum usque Thikegrove Illam partem terrae suae quae jacet a Stielweie per rivum praedictum usque Wlfledeswelle et ducentas bidentes in perpetuum in communi pastura de Budifeld De dono Gaufridi de Longo campo totam terram quam Thomas Baterich tenuit de eo in Levepeley scilicet duos lundiers cum omnibus pertinentiis suis De dono Henrici de Mineriis totam partem suam de Hinewere cum omnibus libertatibus suis De dono Willelmi de la Mara totum pratum suum apud Tukel quod scilicet jacet in longum subtus campum Abbatis de Gloucestria De dono Roberti filii Walteri Sprot totam partem suam illarum acrarum quae sunt in montibus quae sunt inter dominum suum Rogerum de Winterburne et praedictum Robertum quae computantur pro quatuor acris et dimidia et communam etiam tam in montibus quam in campis De dono Johannis dispensatoris totam terram suam quae est in crofta quae dicitur Buveveie quae jacet inter terram quam Adam filius Fulconis dedit eisdem monachis et messuagium quod suit Roberti Surdi De dono Amisii de Tukelege duas acras prati in Bruerne in prato quod appellatur Wrugehat quae jacent inter pratum Radulphi de Wilintune et pratum Abbatis de Gloucestria et illam goram prati quae jacet ad caput praedictarum acrarum et viginti tres seilliones et duas goras cum forerda subtus jacentes proxime juxta le merher quod dividit inter terram Abbatis Gloucestriae et suam tenendas pro tribus acris cum haicio quantum praedictae tres acrae durant et etiam duas acras unam juxta Feldedich et aliam quae appellatur Gordrodaker De dono Walteri filii Willelmi de Munstrewurthe totam terram suam in Walemore quae appellatur Charkefelde sicut Rogerus de Munstrewurthe eam tenuit in suo dominico De dono Willelmi filii Willlelmi de Budifelde totam medietatem W[o]decroftarum in Budifelde et totum pendentem de Fisbechesegge scilicet de Becoltesegge in longum rivuli usque ad Stielwie cum pertinentiis suis De dono Hugonis Charke sex puchas in Sabrina contra Hanecombre De dono Matildis Giffarde totam terram suam subtus piscariam de Bispwike scilicet viginti quatuor seilliones cum omnibus pertinentiis quae sunt de tenemento Hugonis de Gerne De dono Heliae Giffarde totam illam dimidiam virgatam terrae in manerio suo de Brummesfelde cum pertinentiis quam Willelmus le Cras tenuit et totam illam dimidiam virgatam terrae cum pertinentiis quam Robertus de Climperwelle tenuit et totam terram illam quæ jacet inter vivarium de Climperwelle et terram praedictorum monachorum quam tenent de Ecclesia de La[n]tonia De dono Hugonis Hosati totam terram suam de Emneia cum pertinentiis suis De dono Rogeri de [] totam illam dimidiam virgatam terrae quam Jordanus filius Johannis tenuit de eo in Erlingham Quare volumus et firmiter praecipimus quod praedicti Abbas et Monachi habeant et teneant omnes terras et tenementa praedicta bene et in pace libere et quiete et integre cum omnibus pertinentiis suis in perpetuum sicut cartae donatorum et venditorum praedictorum quas inde habent rationabiliter testantur Hiis testibus venerabilibus patribus Eustachio Londoniensi Jocelino Bathoniensi et Ricardo Saresberiensi Episcopis H[uberto] de Burgo Comite Kantiae Justiciario nostro Willelmo de Sancto Johanne Hugone de Neville Mauritio de Gaunt Hugone de Mortuo Mari Osberto Giffarde Godefrido de Craucumbe Senescallis nostris Henrico de Capella et aliis Datum per manum venerabilis patris Radulphi Cicestrensis Episcopi Cancellarii nostri apud Westmonasterium Nono die Julii Anno regni nostri undecimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter