utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01330008

Charter
Charter Number: 01330008
Cartulary Title: Ecclesiastical Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1224 - 1226
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H[] Dei gratia dux Lotaringiae marchio imperii Romani universis praesentibus et futuris salutem Sciatis me ratum fecisse et confirmasse praesenti carta mea Mathaeo De Louain nepoti meo donum quod dedi et concessi fratri meo Godefrido de Louain patri suo scilicet ballivam et custodiam totius terrae meae in Anglia scilicet honoris Eye Concessi autem praedicto Mathaeo ad se sustinendum in custodia praenominata et balliva tota demenia Eye et Torendon cum pertinentibus omnibus ad dicta demenia habend et tenend sibi et heredibus suis de me et heredibus meis Et ut haec concessio et donatio firma sit et stabilis praesens scriptum sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus Leonio castellano de Brusselle Arnoldo de Wesemal[] Johanne de Ariscoth Waltero Clitting Johanne de Savenncies Gerardo de Dunggelberge magistro Waltero de Liere Egidio de Alfe Et aliis pluribus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter