Charter Document - 01335003

Charter Number: 01335003
Cartulary Title: Ecclesiastical Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1157
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Ecclesiastical Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1157
Date Type: Internal, A.D.

Charter:
Omnibus Abbatibus atque Conventibus ad ecclesiam Savignei pertinentibus Frater r[] dictus Abbas et Conventus Savignei salutem In nomine salvatoris nostri Jesu Christi notum sit vobis omnibus praesentibus atque futuris quod nos concedimus imperpetuum ecclesie de Billewas et domino Ranulfo Abbati atque conventui abbatiam de Basinguers cum omnibus pertinentiis suis Ita ut ecclesia de Buldwas ecclesie de Basingvec provideat atque subveniat in omnibus et de omnibus sicut mater filie secundum ordinem Cisterciensem Et ecclesia de Basinguerc ecclesie de Billewas respondeat et obediat in omnibus et de omnibus sicut filia matri iuxta eundem ordinem Facta est autem haec nostra concessio in capitulo Savignei anno ab incarnatione domini mclvii Teste Rogero priore et Gaufrido suppriore Roberto et Gaufrido cellarariis et Roberto magistro novitiorum et Hugoni sacrista Rogero hospitali et Hugoni portario et toto capitulo