utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01341142

Charter
Charter Number: 01341142
Cartulary Title: Feodarium Prioratus Dunelmensis [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1185 - 1186
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Rogerus de Kibleswrthe universis Dei fidelibus tam praesentibus quam futuris salutem Sciatis me reddidisse Deo et Sancto Cvthberto et Germano Priori ac monachis Dunelmensibus terram de Wluestuna quam de eis tenebam pro villa de Kokene quam michi et heredibus meis concesserunt de ipsis in perpetuum tenend reddendo eis inde annuatim ii s videlicet xii d ad Pentecosten et alios xii d ad festum Sancti Martini et pro l marcis argenti quas michi in magna mea necessitate dederunt Praedictam itaque terram de Wluestuna cum omnibus ad eam pertinentibus quietam omnino clamavi et pro me atque pro meis omnibus in perpetuum abjuravi et per baculum in manu praefati Prioris reddidi in praesentia Domni Hugonis Dunelmensis Episcopi et baronum Episcopatus in pleno placito apud Dunelmum anno d[omi]ni MCLXXXV nonas Martii Testibus Gileberto Halsard Radulfo filio Radulfi Gaufrido filio Ricardi Johanne de Amunduile Jurdano Escolland Alexandro de Heltun Thoma filio Willelmi Gaufrido de Torp Philippo filio Hamonis Ricardo del Parc Ricardo de Puntchardun Rogero de Aplindene Osberto de Latun Waltero dapifero et fratribus ejus Willelmo et Gileberto Rogero et Waltero de Ferie Gileberto de Haewarthe Jurdano de Linds Odone de Luffenagh Willelmo Beinin Roberto de Hett et aliis pluribus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter