utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01341169

Charter Number: 01341169
Cartulary Title: Feodarium Prioratus Dunelmensis [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1214
Date Type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f213r)
map View Map
Charter:
Haec est finalis concordia facta in curia Domini Regis apud Dunelm[] sede vacante in crastino apostolorum Petri et Pauli anno regni Regis Johannis xvj coram Philippo de Vlecotes Rogero de Audre Galfrido de Coners Willelmo Britone et aliis fidelibus Domini Regis ibidem praesentibus inter Willelmum Priorem de Dunelmo tenentem et Agatham quondam uxorem Gikelli de Smythetune petentem de tercia parte unius carucatae terrae cum pertinenciis in Magna Chiltona et tercia parte xxiiij acrarum de mora cum pertinenciis in eadem villa unde placitum fuit inter eos in praedicta curia per breve de dote scilicet quod praedicta Agatha quietum clamavit totum jus et clamium quod habuit vel habere potuit in praedicta tercia parte praedictae carucatae terrae et xxiiij acrarum de mora cum pertinenciis et pro hac quieta clamantia et finali concordia praedictus Prior dedit praedictae Agathae ij marcas argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter