utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01341188

Charter Number: 01341188
Cartulary Title: Feodarium Prioratus Dunelmensis [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1268
Date Type: Internal, A.D., Calendar

map View Map
Charter:
Willelmus filius Gilberti de Latone militis [] Deo et Beatae Mariae et Sancto Cuthberto Priori et Conventui Dunelm[] [] in excambium pro terra quam de eis habeo in territorio de Moreslau totam terram quam habui in territorio de Wyttone inter terram Elemosinarii Dunelmensis et aquam de Brun incipiendo ab angulo fossati dictorum Prioris et Conventus subtus hospitale et sic extendendo versus occidentem usque ad angulum cimiterii de Wyttone excepta quadam placea remanente ultra summam iiij acrarum de crofto quod fuit Roberti Bock cum situ domorum praedicti Roberti et deinde procedendo ulterius sub cimiterio versus occidentem sicut terra Elemosinarii protenditur usque in rivulum qui vocatur Strotthayburne et deinceps ultra ipsum rivulum quasi linealiter protrahendo a quodam angulo fossati praedicti Elemosinarii et sic procedendo a dicto rivulo ex boriali parte culturae quae dicitur Redehoyhe usque in aquam de Brun cum boscis mariscis pratis [] Hiis testibus Domino Marmeduco filio Galfridi Domino Johanne de Eggescliue Dominis Johanne de la Ley Ada de Fulethorp Rogero de Lumeley Waltero de Ludewurthe militibus Alexandro de Byddyke Roberto de Brunninghille Helia de Aldacris Eudone de Cletlum Galfrido de Eggescliue et multis aliis Datum et actum apud Dunelm[] in curia Domini Episcopi xij Kal[] Junii anno Graciae mcclxviij
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter