utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01341189

Charter Number: 01341189
Cartulary Title: Feodarium Prioratus Dunelmensis [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1268
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Register I (fi50r)
map View Map
Charter:
Cum Willelmus de Latone terram quamdam haberet manerio de Bello Reditu et terre de Crocketone que est Prioris et Conventus Dunelm contiguam pro qua cum bosco quod ibidem habet escambium sibi fieri rogavit de terra quam habent in dominico dicti Prior et Conventus in villa et territorio de Moreslaw eo quod vicina est terre sue de Hettone et ideo sibi magis competere videbatur anno Dni MCCLXCIIJ die Sancti Ambrosii mediantibus amicis inter memoratos Priorem et Conventum et dictum Willelmum ita convenit quod boscum dicti Willelmi cum terra ubi manerium suum situm est et terra adjacente sicut antea inter eosdem provisum fuit et prolocutum domui Dunelm remanebit in perpetuum per cartam feodacionis et quiete clamacionis quam inde faciet dictus Willelmus prefatis Priori et Conventui pro qua terra idem Prior et Conventus eidem Willelmo escambium equi valoris facient de terra de Moreslaw prenominata super quo escambio fideliter faciendo partes compromiserunt in arbitros videlicet ex parte Prioris et Conventus Dominos R de Insula et H de Hornecast et Galfridum de Eggescliue et ex parte dicti Willelmi Dominum J de Plesseto Robertum de Brunynghille et Alexandrum de Bedyk electos sub hac forma videlicet quod dicti sex una cum Domino Thoma de Heringtone milite qui ex consensu parcium electus est superior ex una parte et alia tam per seipse quam per alios qui dictorum locorum et terrarum habent noticiam et discrecionem aliorum norunt quos ad hoc duxerint vocandos inquirent diligenter veri valoris utriusque loci veritatem qua inquisita secundum rectas et racionabiles extentas dicto Willelmo escambium facient de terra de Moreslaw predicta tam pro terra arabili quam pro alia quam de terra sua prefata recipient dicti Prior et Conventus ita videlicet quod ubi invenerint terram unius loci et alterius equalis esse valoris acram pro acra eidem restituent equaliter mensuratam ubi vero minoris vel majoris precii acram de terra sua invenerint terram pro terra ad rectas et racionabiles extentas eidem tradent De coopertura vero bosci similiter inquirent veri valoris veritatem de hiis qui hujus rei habent discrecionem et secundam quod ipsi indicaverint inquisita veritate valoris prefatus Prior eidem Willelmo pro vestura ejusdem bosci precium restituet in pecunia numerata solo cum alia terram escambium transeunte Domos vero quas habet dictus Willemus in dicto manerio edificatas cum capella vel transferet dictas Prior apud Hettone si necesse habuerit dictus Willelmus exceptis parietibus lapideis vel ei precium dictarum domorum secundum quod indicaverint dicti arbitri persolvet Molendinum vero transferet alibi super eandem aquam vel molendinum ad ventum eidem faciet Provisus est autem terminus et statutus ad istum negocium prosequendum vel perficiendum infra quindenam proximam post redditum dicti Prioris Dunelm de concilio London celebrando in quindena post proximum sequens Pascha Et si contingat superiorem vel aliquem alium de arbitris dictis abesse vel istius negocii prosecucioni et consummacioni non posse interesse alius loco ipsius vel plures si plures defuerint loco eorum subrogetur seu subrogentur ita tamen quod si superior defecerit alius de consensu parcium eligetur Si autem contingat dictos arbitros in aliquo variare seu discrepare stabunt partes dicto et arbitrio majoris partis et sanioris Vallata est eciam pena inter eos talis quod si per quam parcium steterit quominus procedat dictum negocium vel effectum non capiat ut premissum est dabit fabrice ecclesie Dunelm viginti libras sterlingorum nomine pene dampna interesse et gravamina que per hoc sustinuerint alteri parti nichilominus resarciens subjecerintque se partes jurisdiccioni et cohercioni cujuscumque judicie ecclesiastici vel secularis quod possit eos per quamcumque voluerit cohercionem absque strepitu judiciali et juris ordinis observacione tam ad solucionem pene si commissa fuerit quam ad observacionem omnium premissorum libere compellare renunciantes in hac parte omni juris auxilio canonici et civilis maxime vero Regie prohibicioni et Episcopali et omnibus omnino que objici poterint contra presens instrumentum vel factum In cujus rei testimonium []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter