utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01350211

Charter Number: 01350211
Cartulary Title: Twelfth-Century English Archidiaconal and Vice-Archidiaconal Acta [Canterbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1187 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus fidelibus per archidiaconatum Midelsexie constitutis Gillebertus Folioth archidiaconus Midelsex eternam in domino salutem Ad communem vestri volumus notitiam devenire quod cum ecclesia de Netleswelle vacaret quia Turoldus qui eiusdem ecclesie persona habebatur in fata concessisset Iohannes filius eius qui aliquando controversiam contra canonicos regulares de Waltham moverat maturiori usus consilio a proposito desistens quicquid iuris in predicta ecclesia habere se dixerat propria voluntate in manu nostra coram multis resignavit et quietum clamavit Nos igitur inspectis litteris pie memorie pape Lucii tertii quibus indulsit canonicis regularibus de Waltham frui beneficiis ecclesiarum possessionum suarum eos in prefatam ecclesiam de Netleswelle vacantem nullo reclamante per Danielem subpriorem eorum instituimus et in corporalem possessionem misimus salvo per omnia iure Lond episcopi et officialium eius Testibus his Gaufrido decano de Hetfeld magistro Alexandro de Torenei magistro Petro clerico meo Rogero capellano de Hedham Rogero et Anfredo sacerdotibus de Lattune magistro Mauricio de Hallingeb Godefrido de Peridune Willelmo de Redidune Toma de Macinges sacerdotibus Hai Roberto Pueir Ricardo et Gaufrido servientibus abbatis de Waltham et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter