utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01350253

Charter
Charter Number: 01350253
Cartulary Title: Twelfth-Century English Archidiaconal and Vice-Archidiaconal Acta [Canterbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1148 - 1150
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit fidelibus Cristi presentibus et futuris dissensionem que fuit inter Willelmum priorem et canonicos de Lanthon et Gervasium archidiaconum Gloec videlicet de decimis dominii apud Sutham et Sapertonam quas utrinque calumpniabant hoc amicorum consilio compositionis modo sedatam esse Ab utraque parte spontanee concessum est quod ecclesie de Lanth remanebit in perpetuum quieta decima de dominio de Sutham tota tam in blado quam in aliis rebus de dominio videlicet quod tunc dominium erat perempta deinceps calumpnia Gervasii et successorum eius Ecclesie veto de Cliva et Gervasio ac successoribus eius remanebit decima de Sapertona prorsus quieta perempta similiter deinceps calumpnia canonicorum tam illius decime quam aliarum possessionum omnium ad ius ecclesie de Cliva tunc pertinentium Factum est hoc assensu domini Symonis Wygorniensis episcopi et Rogeri comitis Hereford eodem episcopo compositionem hanc anathematis sententia confirmante ne quis eam temere violare presumat nisi forsitan utriusque partis spontaneo fuerit assensu mutata Huius rei testes sunt episcopi Robertus Bathon Ylarius Cicestrensis Gislebertus Hereford Nicholaus Landav et alii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter