utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01350288

Charter Number: 01350288
Cartulary Title: Twelfth-Century English Archidiaconal and Vice-Archidiaconal Acta [Canterbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1182
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus visuris sive audituris litteras has Robertus de Hard vice archidiaconus Linc salutem Noverit universitas vestra quod eo tempore quo gerebam vices archidiaconi in ecclesia Linc inveni canonicos de Bridl possidentes ecclesiam de Bamburgh cum omni integritate sua Propter cuiusdam tamen interpellationem qui adversus eos qualemcumque moverat questionem super eiusdem ecclesie quibusdam portionibus non permisi eos omnino inconcusse possidere donec in ecclesia Linc die eis constituto sub audientia sollempni in presentia mea sufficientem et canonicam exhiberent probationem Videlicet adhibitis sacrosanctis ewangeliis et iurantibus sacerdotibus quamplurimis ceterisque personis ydoneis quod predicti canonici hanc ecclesiam ex quo eam adepti sunt cum omni integritate possiderint percipiendo ex eadem omnes fructus et obventiones absque diminutione capellanos ibidem ponendo et ammovendo pro suo arbitrio Ego autem ex habundanti probatione iure eorum cognito statui eos de cetero auctoritate qua fungebar cum omni tranquillitate possidendi in pace dimittere salva dignitate Lincolniensis ecclesie Hiis testibus Radulfo abbate de Bardeneya Hugone abbate de Revesby Radulfo abbate de Tupeholm Lamberto priore de Kime magistro Alexandro sacerdote et magistro Alexandro Malebisse et Rogero filio Willelmi canonicis Linc ecclesie Rogero canonico de Kyme Willelmo capellano de Burrathe Roberto capellano de Marum Hugone decano de Stratton Hugone et Willelmo capellanis de Bamburg Thoraldo clerico de Edlingtone Hugone clerico de Scamelesby Baldewino capellano de Sancto Petro Radulfo capellano de Hosberneby
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter