utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01360021

Charter 01360021
Charter Number: 01360021
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1250
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum uisuris uel audituris Ioh[ann]es dei gratia abbas Glouc[] et eiusdem loci conuentus salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod hec est conuentio facta inter nos et magistrum Henricum de Land[] anno domini mcc quinquagesimo in festo sancti Michaelis Videlicet quod idem magister Henricus soluet nobis annuatim decem et octo marcas sterlingorum pro [maneri]o nostro de Treygof quod ei tradidimus ad firmam dicto anno et dicto termino cum decimis garbarum et feni eiusdem uille et omnibus aliis pertinentiis usque ad terminum decem annorum plene completorum E quibus denariis pacauit nobis premanibus centum marcas argenti pro quinque primis annis et decem marcas in sexto anno In quo quidem anno soluet nobis octo marcas argenti que residue sunt de eodem anno in prioratu de Eweny ad Pascha et deinceps annuatim in eodem loco usque at terminum suum plene completum decem et octo marcas duobus terminis videlicet medietatem ad festum sancti Michaelis et aliam medietatem ad Pascha Si uero de dicto magistro Henrico infra predictum terminum humanitus contigerit licebit ei omnes prouentus dicti manerii assignare a prenominato festo sancti Michaelis anno domini mcc quinquagesimo in decem annos continue sequentes salua tamen nobis solutione decem et octo marcarum ab assignatis suis terminis predictis soluendarum Quod nisi plenarie nobis soluerint licebit nobis omnes prouentus dicti manerii nostri integre recipere absque alicuius contradictione uel calumpnia uel clamio assignatorum executorum uel legatariorum suorum Idem uero magister Henricus iuramento prefato se obligauit quod homines nostros cum iustitia tractabit et quod nos conseruabit indempnes et ecclesiam nostram quo ad omnia dictum manerium nostrum contingentia Eandem securitatem nobis facient assignati sui si idem in fata decedat antequam de prouentibus illius manerii aliquod recipiant emolumentum Quod si alique domus nostre aliqua forte indigeant emendatione idem dictus magister uel sui assignati eas facient emendari si per consilium et assensum celerarii nostri qui pro tempore fuerit fiat et quantum ad emendationem earum apposuerint tantum per uisum legallium uirorum eis allocabitur Preterea celerarius noster tenebit curiam nostram in dicto manerio quandocumque uoluerit vt si que forte hominibus nostris illate fuerint iniurie ipse faciat emendam Et si aliquo casu contigerit quod garda illius manerii in manus comitis uel aliorum ceciderit nos eundem magistrum uel suos assignatos indempnes conservabimus Quia uero predictus Henricus totum manerium cum wareto ad predictum terminum sancti Michaelis a nobis recepit vna cum redditu et auxilio et omnibus aliis pertinentiis suis eodem modo in fine decem annorum ipse uel assignati sui totum predictum manerium cum wareto redditu et auxilio et omni melioratione superposita et omnibus aliis pertinentiis suis integre nobis relinquent In cuius rei testimonium presens scriptum in modum cyrographi inter nos confectum est Cuius unam partem sigillo ecclesie nostre munitam dicto magistro Henrico tradidimus Alteram uero partem sigillo ipsius roboratam penes nos retinuimus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter