Charter Document - 01360103
Charter Number: 01360103
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1181
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1181
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thom[as] dei gratia dictus abbas ecclesie sancti Petri Gloec[] et conuentus monachorum eiusdem loci concessimus Hugoni chepman terram quam Paganus Corduanarius tenuit de nobis antequam fieret monachus tenend in feudum et hereditatem pro dimidia marca per annum quam diu censum bene et integre reddiderit tali conuentione quod nec ipse nec heredes eius transferent ea ullo modo ad aliquem locum religionis uel ecclesiam uel personam extra progeniem suam sine licentia et assensu nostro Et reddent inde fideliter consuetudines que ad eam pertinent et predictum censum singulis annis medietatem ad festum sancti Michaelis et medietatem ad Hokedei In huius autem rei testimonium et confirmationem tradidimus eidem Hugoni sub sigillo sancti Petri partem unam huius cyrographi aliam uero partem retinuimus penes nos anno ab incarnationem domini millesimo centesimo octogesimo primo secunda septimana mensis Maii Hiis testibus Roberto [] []tori[] de Bert[] Gaufrido de Liliton[] Iordano de Sudwic[] et hundredo nostro