Charter Document - 01360107
Charter Number: 01360107
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Glouc[] in octabo Omnium Sanctorum anno regni regis Iohannis v coram W[] de Cantelup[] Simone de Pateshull[] Henrico de Nor[]h[]t Ricardo de Seing[] iustic[iis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus Inter Rog[erum] de B[]kelai petentem et Thomam abbatem Glouc[] deforciantem de aduocatione ecclesie de Doddinton[] cum pertinentiis vnde recognitum assisa ultime presentationis summonitum fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predictus Rogerus recognovit predictam aduocationem cum pertinentiis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sancti Petri de Glouc[] et eam remisit et quietam clamauit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sancti Petri de Glouc[] in perpetuum Et predictus abbas intuitu caritatis dedit predictam ecclesiam ad petitionem ipsius Rogeri Waltero clerico de Bannebir[] tenend ipsi Waltero tota uita sua nomine persone Et post decessum ipsius Walteri predictus abbas intuitu caritatis conferet uni clerico ydoneo predictam ecclesiam ad petitionem predicti Rogeri uel heredum suorum qui eam tenebit tota uita sua nomine persone