Charter Document - 01360166
Charter Number: 01360166
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1236
Date Type: Internal, Regnal, Feast
View Map
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1236
Date Type: Internal, Regnal, Feast
View Map
Charter:
[hec] est finalis concordia facta in curia domini regis apud Glouc[] die sabbati proxima ante festum sancti Iohannis Baptiste anno regni regis [hen]rici filii Iohannis vicesimo Coram Willelmo de Ebor[] Willelmo de Insula Radulfo de Norwic[] Thurstano le despens[] et Radulfo [d]e Chandos iustic[iis] itinerantibus et omnibus domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Henr[icum] filium Will[elm]i petentem et Henricum abbatem Glouc[] tenentem de dimidia virgata terre cum pertinentiis in Hardepyrie vnde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus abbas recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius Henr[ici] habend et tenend eidem Henr[ico] et heredibus suis de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua de Glouc[] inperpetuum reddendo inde annuatim quinque solidos et decem denarios sterlingorum ad duos terminos anni scilicet medietatem ad festum sancte Michaelis et alteram medietatem ad Annuntiationem beate Marie pro omni seruitio et exactione Pro hac recognitione fine et concordia idem Henr[icus] remisit et quietam clamauit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Glouc[] totum ius et clam[ium] quod habuit in seriantia foreste de Wynebrugg[] inperpetuum