Charter Document - 01360169
Charter Number: 01360169
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1241
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1241
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Glouc[] a die sancti Iohannis Baptiste in quinque septimanas anno regis Henrici filii regis Iohannis vicesimo quinto coram Roberto de Lexinton[] Radulfo de Sulleg[] Willelmo de Culewrhe Iollano Neuilla et Roberto de Haya iustic[iis] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Rob[ertum] filium Ade petentem et Henricum abbatem Glouc[] tenentem de vna uirgata terre cum pertinentiis in Ley[]a vnde assisa de morte antecessorum summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Rob[ertus] recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Glouc[] Et pro hac recognitione et finali concordia idem abbas concessit pro se et successoribus suis dicto Rob[erto] dimidiam marcam argenti et quatuor cronocos frumenti et tres cronocos siliginis et tres cronocos fabarum annuatim percipiendos apud Leyg[] per manum magistri operis predicte ecclesie quicumque pro tempore fuerit magister tota uita ipsius Rob[erti] Et post decessum ipsius Rob[erti] predictus abbas et ecclesia sua predicta quieti erint de solutione predicte dimidie marce et predicti bladi inperpetuum