utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01360183

Charter Number: 01360183
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1252 - 1253
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est conuentio facta inter dominum Ioh[ann]em abbatem et conuentum Sancti Petri Gloucestr[] ex parte una et Ricardum le Bret de Pichenecumb[] ex altera Videlicet quod iidem abbas et conuentus concesserunt et tradiderunt anno regni Regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo septimo eidem Ricardo de Pichenecumb[] et heredibus suis uel suis assignatis gardam terre cum pertinentiis suis quam Henricus de Auenebur[] aliquando tenuit in manerio de Stanedys videlicet in Hersecumb[] cum maritagio infantis et heredis eiusdem Henrici ita quod non disperagetur tenend et habend dictam gardam dicte terre quamdiu iuxta morem Angl[] debet esse sibi tutore Ita quod nec vastum nec destructionem nec deteriorationem in pertinentiis eiusdem faciant Saluis tamen eis husbote et heybote Si uero de dicto herede humanitus contigerit concesserunt dicti abbas et conuentus eidem Ricardo et heredibus suis gardam dicte terre cum suis pertinentiis cum maritagio alterius existentis heredis saluo eisdem seruitio pertinente ad dictam terram scilicet esquieria et secta curie sue apud Glouc[] et apud Stanedys cum aliis liberis hominibus suis Pro hac autem concessione et traditione sua dictus Ricardus dedit dictis abbati et conuentui quinquaginta marcas argenti et vnum doleum vini Dictus uero Ricardus et heredes sui hec omnia obseruabunt sub forisfactura centum solidorum In cuius rei testimonium presenti scripto in modum cyrographi confecto partes sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Roberto de Felda Roberto de Leden[] Philippo de Mattesdon[] Philippo de Hatherl[] Petro de Felda Willelmo Geraldo et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter