utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01360188

Charter 01360188
Charter Number: 01360188
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1255
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ioh[ann]es dei gratia abbas et conuentus sancti Petri Gloucestrie concessimus Willelmo Cleymund terram nostram extra Northgate illam scilicet quam Adam de nobis tenuit que iacet inter terram prioris sancti Oswaldi et terram Roberti diuitis que quidem terra per uisum legalium uirorum mensurata habet in fronte octo uirgas domini regis ulnarias cum pollice interposito dimidium quarterium minus In profunditate triginta et septem uirgas et dimidiam et minus quarterium cum pollice interposito In medio septem uirgas et dimidiam et dimidium quarterium cum pollice interposito Retro septem uirgas et duos pollices cum pollice interposito Quando uero predictus Willelmus predictam terram a nobis recepit edificium superpositum appreciatum fuit ad ualorem uiginti solidorum Si uero aliquo casu emergente predictus Willelmus uel heredes sui predictam terram nobis reliquerint simile edificium uel pretium nobis restituent Concessimus etiam predicto Willelmo quoddam curtilagium nostrum quod se extendit a predicta terra nostra usque ad terram eiusdem Willelmi Cleymund quod quidem mesuratum habet in fronte uiginti et nouem uirgas cum police interposito et in longitudine uersus australem partem nonaginta et duas uirgas et tria quarteria cum pollice interposito et in longitudine uersus partem aquilonarem octoginta uirgas uno quarterio minus et in medio viginti et septem uirgas et dimidiam cum pollice interposito Retro uero uiginti et quinque uirgas cum pollice interposito Preterea concessimus eidem Willelmo quamdam partem curtilagii quam dictus Adam de nobis tenuit que quidem iacet inter terram que fuit Iohannis tinctoris et terram Robert Ponlesheye que mensurata continet uersus aquilonem tresdecim uirgas et dimidiam cum pollice interposito In longitudine uiginti et tres uirgas et vnum quarterium cum pollice interposito In medio duodecim uirgas cum pollice interposito Concessimus eidem Willelmo unam partem curtilagii que se extendit a terra que quondam fuit Willelmi le Riche usque ad terram Roberti tinctoris extra Northgate et continet in parte nouem uirgas et vnum quarterium cum pollice interposito in longitudine uiginti et quatuor uirgas et quatuor pollices cum pollice interposito Retro iuxta terram dicti Roberti tinctoris extra Northgate tresdecim uirgas et tres pollices cum pollice interposito tenend et habend totas predictas terras per partes superius distinctas de nobis in feodo et hereditate sibi et heredibus suis pro decem solidis et quinque denariis ad quatuor anni terminos nobis persoluendis scilicet ad festum sancti Michaelis duos solidos et septem denarios et vnum quadrantem ad Natale duos solidos et septem denarios et vnum quadrantem Ad Annuntiationem beate Marie duos solidos et septem denarios et vnum [quadrantem Ad festum] Iohannis Baptiste duos solidos et septem denarios et vnum quadrantem Idem uero Willelmus iuramentum nobis prestitit quod fidelis erit ecclesie nostre et maxime de reddendo redditu nostro plenarie statutis terminis et quod nec artem nec ingenium exquiret vnde nostra [domus] per tenuram suam dampnum incurret et quod predictam terram neque vendet neque excambiet neque in vadimonium ponet neque alicui in feodum et hereditatem tradet neque ad alium locum religionis tradet sine assensu et uoluntate nostra Eandem securitatem nobis facient heredes sui cum singuli sibi succedent In cuius rei testimonium presens scriptum in modum cirographi inter nos confectum est cuius alteram partem sigillo nostro signatam dicto Willelmo tradidimus Alteram uero partem sigillo ipsius roboratam penes nos retinuimus Hiis testibus Willelmo de Chelteham Iohanne Symund tunc balliuis Glouc[] Ricardo Franceys Rogero len veyse Luca Cornubiense Hugone de la Kingesho[] Waltero de Sandun[] Iohanne Payn Henrico clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter