utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01360249

Charter
Charter Number: 01360249
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1248 - 1249
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Herebertus filius Henrici Piterich de Wotton[] remisi et in perpetuum pro me et omnibus heredibus meis quietam clamaui domino abbati et conuentui sancti Petri Glouc[] in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum totam illam terram cum pertinentiis suis que iacet inter terram que fuit Baldewini Tod et terram que fuit Walteri de Longeford[] infra ortum eorum et extra Remisi etiam et in perpetuum pro me et omnibus heredibus meis dicto abbati et conuentui quietum clamaui totum ius et clamium quod in dicta terra habuimus vel aliquo modo habere poterimus tenend et habend dicto abbati et conuentui qui pro tempore fuerint libere et quiete integre cum pertinentiis suis in perpetuum sine aliqua reclamatione iure vel demanda per me vel per heredes meos Et ut hec mea remissio et quieta clamatio pro me et omnibus heredibus meis in perpetuum firma et stabilis vt predictum est permaneat in presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Waltero Hoich[] Willelmo de Sumery Ricardo Franceys tunc bailliuis Glouc[] Ricardo Blundo Galfrido de graua Ada de Twigeworth[] Ricardo de Celario et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter