utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01360359

Charter Number: 01360359
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1226
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die Purificationis beate Marie in tres septimanas Anno regni regis Henrici filii regis Iohannis decimo Coram Martino de Pat[]hill[] Thoma de Muleton[] Thoma de Heiden[] Roberto de Lexinton[] Galfrido le Sauuag[] Garino filio Iohel[] iustic[iis] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Thom[am] abbatem Glouc[] petentem per Galfridum de Weston[] positum loco suo ad lucrandum uel perdendum Et Hugonem de Fraxino deforciantem de aduocationibus ecclesiarum de Mocres et de Sutton[] Vnde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus abbas remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis ipsi Hugoni et heredibus suis totum ius et clamium quod habuit in aduocationibus predictarum ecclesiarum cum pertinentiis imperpetuum Et predictus Hugo pro deo et salute anime sue et heredum suorum dedit et concessit pro se et heredibus suis ipsi abbati et successoribus suis et monachis sancti Gutlaci de Hereford[] i[m]perpetuum singulis annis viginti solidatas redditus de molendinis de Sutton[] percipiendas ipsis monachis sancti Gutlaci ad duos terminos anni scilicet ad festum sancte Marie in Martio decem solidos et ad festum sancti Michaelis decem solidos Et predictus Hugo et heredes sui warantizabunt predicto abbati et successoribus suis et predictis monachis sancti Gutlaci predictum redditum viginti solidorum contra omnes gentes i[m]perpetuum Et si forte predictus Hugo uel heredes sui defecerint [de] solutione viginti solidorum ad aliquem predictorum terminorum secundum quod predictum est bene licebit ipsi abbati et successoribus suis destringere ipsum Hugonem et heredes suos per catalla inuenta in predictis molendinis usque ad plenam solutionem predictorum viginti solidorum Et sciendum quod si idem abbas uel successores sui aliquas cartas de cetero protulerint de predictis aduocationibus pro nullis habebuntur quantum ad predictas aduocationes
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter