Charter Document - 01360361
Charter Number: 01360361
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1249
Date Type: Internal, Regnal, Feast
View Map
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1249
Date Type: Internal, Regnal, Feast
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wygorn[] in octabis sancti Hillarii anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo tercio Coram Rogero Thurkelby Gilberto de Preston[] magistro Simone de Wanton[] Iohanne de Cobbeh[] iustic[iis] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus ibi presentibus Inter Rob[ertu]m priorem Hereford[] querentem Rogerum de Hereford[] et Henricum de Munemue de hoc quod idem prior questus fuit quod predicti Rogerus et Henricus prostrauerunt destruxerunt et aspertauerunt boscum de Hasserugge qui communis est inter predictum priorem et predictos Rogerum et Henricum sine licentia et voluntate ipsius prioris Et vnde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Rogerus et Henricus dederunt et concesserunt predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue de Hereford[] triginta acras bosci cum pertinentiis de predicto bosco per diuisas et metas subscriptas scilicet incipiendo ab aqua que vocatur Sindreford[] sicut se extendit in latitudine usque ad boscum ipsorum Rogeri et Henrici et in longitudine sicut se extendit a bosco Iohannis de Stapelton[] usque ad viam que ducit uersus Hudeslegh[] habend et tenend eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari seruitio et exactione imperpetuum Ita quod bene licebit eidem priori et sucessoribus suis predictas triginta acras bosci includere fossato et haya et illas in defensum ponere et assartare et proficuum suum pro voluntate sua inde facere imperpetuum Et predicti Rogerus et Henricus et heredes ipsorum warantizabunt acquietabunt et defendent predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictas triginta acras bosci cum pertinentiis vt liberam puram et perpetuam elemosinam suam contra omnes homines imperpetuum Et preterea idem prior dedit predictis Rogero et Henrico decem marcas argenti Et pro hoc donatione concessione warantizatione acquietantia defensione fine et concordia idem prior remisit [et] quiet[um]clamauit de se et successoribus suis et ecclesia sua predicta predictis Rogero et Henrico et heredibus ipsorum totum ius et clamium quod habuit in superplusagio totius predicti bosci cum pertinentiis imperpetuum