utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01380408

Charter Number: 01380408
Cartulary Title: The Letters and Charters of Gilbert Foliot [Hereford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1186 - 1187
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gilebertus Dei gratia Lundoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos hec littere peruenerint salutem in Domino Cum ecclesiis uel locis diuinis mancipatis obsequiis possessiones siue beneficia a Deo deuotis fidelibus in eius honorem et laudem in perpetuum permansura conferuntur ea tutum et iustum est litterarum monimentis excipi et ne tractu temporis future posteritati uenire possint in dubium maiorum debent auctoritate et diligentia roborari Proinde ad communem omnium uestrum uolumus deuenire notitiam dilectum filium nostrum G[] Banastre personam ecclesie sancti Nicholai que de donatione nostra esse dinoscitur in Lund[onia] ecclesiam memoratam cum iure personatus quod in ea habuerat in manus nostras spontanea uoluntate resignasse nosque diuine pietatis intuitu et pro salute anime nostre ecclesie beati Pauli et dilectis filiis nostris decano et capitulo eiusdem loci Deo ibidem famulantibus supradictam ecclesiam sancti Nicholai cum omni integritate sua in liberam et perpetuam elemosinam contulisse ipsamque et omnes obuentiones ex ea prouenientes ad anniuersarium depositionis nostre diem celebrandum in perpetuum predictis decano et capitulo assignasse Quam quidem donationem pia celebratam deuotione quia firmam et futuris manere temporibus desideramus duraturam ipsam pagine presentis inscriptione confirmamus et ne ualeat a quoquam in posterum infirmari sigilli nostri appositione roboramus His testibus Roberto archidiacono Essex[] Henrico thesaurario ecclesie beati Pauli Roberto Folet Radulfo de Chilton magistro Waltero de Witen[eia] canonicis Iohanne Witeng Radulfo cantore Gileberto Foliot Henrico Foliot Roberto Foliot clericis episcopi Reginaldo camerario Roberto Parage Roberto Trauers Alexandro de Camera seruientibus et aliis quam pluribus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter