utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01390026

Charter 01390026
Charter Number: 01390026
Cartulary Title: Register of the Priory of Wetherhal
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1247
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis Sanctae Matris Ecclesiae filijs ad quos praesens scriptum pervenerit Silvester Dei gratia Karleolensis Episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos communi consilio et assensu Capituli nostri Ecclesiae Sanctae Maria Karlioli concessisse confirmasse et ratas habere concessiones donationes et confirmationes illas quas Venerabilis Pater Hugo Dei Gratia Karleolensis Episcopus Praedecessor noster fecit Abbati et Conventui Sanctae Mariae Eboraci super Ecclesias de Appelby Sancti Michaelis et Sancti Laurentij et de Kirkebystephan et de Morlund tenend [et] habend in proprios usus imperpetuum integre et plenarie cum omnibus Capellis et pertinentijs suis Concedimus et confirmamus et ratas habemus omnes concessiones donationes et confirmationes pensionum libertatum procurationum et aliorum beneficiorum Ecclesiasticorum quas idem Venerabilis Pater Predecessor noster fecit Abbati et Conventui praedictis sicut in ipsius Cartis super hijs confectis plenius continetur et sicut temporibus Predecessorum nostrorum habuerunt Et in hujus rei testimonium et confirmationem praesenti scripto sigillum nostrum una cum sigillo Capituli nostri apposuimus Testibus Dominis Waltero de Rudham Willelmo de Swyneford Henrico de Kyngtun Magistris Rogero Pepyn Johanne de Aseby Domino Gilberto de Kyrketun Domino J de Petricurta Nicholao Spigurnel et alijs Datum Lundon xij kal Marcij A D mccxlvii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter