utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01390226

Charter 01390226
Charter Number: 01390226
Cartulary Title: Register of the Priory of Wetherhal
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1241
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Haec est Finalis Concordia facta in Curia Domini Regis apud Appelby in Octabis Omnium Sanctorum Anno Regni Regis Henrici filij Regis Johannis vicesimo sexto coram Roberto de Lexinton Radulpho de Muthleg Willelmo de Colewurth et Sollano de Nevill Justiciarijs itinerantibus et alijs Domini Regis fidelibus tunc ibi praesentibus inter Willelmum Abbatem Sanctae Mariae Eboraci Parsonam Ecclesiae Sancti Laurentij de Appelby petentem per Willelmum de Leyrton positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Robertum filium Godefridi tenentem de quatuordecim acris terrae et uno tofto cum pertinentijs in Appelby unde assisa summonita fuit inter eosdem in eadem Curia ad recognoscendum utrum praedictae xiv Acrae terrae et praedictum toftum cum pertinentijs essent libera Elemosina pertinens ad Ecclesiam ipsius Abbatis de Sancto Laurentio an Laicum feodum ipsius Roberti Scilicet quod praedictus Robertus recognovit totam praedictam terram et praedictum toftum cum pertinentijs esse jus ipsius Abbatis et Ecclesiae suae praedictae Et pro hac recognitione fine et concordia idem Abbas concessit praedicto Roberto totam praedictam terram et praedictum toftum cum pertinentijs habend et tenend eidem Roberto tota vita ipsius Roberti de praedicto Abbate et successoribus suis et Ecclesia sua praedicta Reddendo inde annuatim quinque solidos et duos denarios ad duos terminos scilicet medietatem ad Festum Sancti Martini et aliam medietatem ad Pentecosten pro omni servicio et exactione Et post decessum ipsius Roberti tota praedicta terra et praedictum toftum cum pertinentijs revertentur ad praedictum Abbatem et Successores suos et Ecclesiam suam praedictam quiete imperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter