utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01439210

Charter 01439210
Charter Number: 01439210
Cartulary Title: Liber Memorandorum Ecclesie de Bernewelle [Barnwell]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1294
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Vniuersis Christi fidelibus ad quos peruenerit hec scriptura Gwydo officialis patris domini Willelmi dei gracia Elyensis episcopi et Radulfus archidiaconus eiusdem salutem in domino sempiternam Cum nuper inter religiosos viros fratrem Symonem Priorem et conuentum de Bernewelle rectores ecclesie Sancti Johannis Baptiste Cantebrigie et dominum Symonem perpetuum vicarium ex parte vna et fratrem Willelmum Priorem et fratres ordinis Beate Marie de Carmelo ex altera super eo quod in parochia Sancti Johannis predicta perpetuam sibi elegerunt mansionem esset suborta materia questionis tandem in ipsa ecclesia Sancti Johannis xij kal Decembris anno domini mcc nonagesimo primo partes predicte super premissis ordinacioni nostre se specialiter submiserunt et nos fideli inquisicione premissa ex consensu vtriusque partis expresso in dei nomine ordinamus Quod videlicet in recompensacionem dampnorum omnium que predictis rectoribus et vicario et eorum successoribus futuris temporibus euenient pro domibus et solo per predictos fratres de Carmelo in presencia inclusis et inhabitatis infra parochiam sancti Johannis premissam in quibus parochiani ante habitare solebant ac eidem ecclesie oblaciones et decimas personales soluere et reales a quibus omnibus fratres predicti de Carmelo se asserunt per priuilegium sedis apostolice prorsus immunes soluent predicti Prior et fratres de Carmelo predictis Priori et conuentui de Bernewelle et loci vicario quatuordecim solidos annuatim Tenementum autem quod predicti fratres de Carmelo usque ad tempus confectionis presencium incluserunt se extendit in longitudine a strata regia vsque ad magnam aquam currentem et in latitudine a terra que fuit quondam Johannis Alueredi vsque ad venellam proximam que ducit ad aquam currentem predictam Et quia inhabitacio fratrum in dicta parochia in detrimentum et preiudicium vicarij predicti ac diminucionem prouentuum sue vicarie aliqualiter redundauit predicti Prior et conuentus de Bernewelle domino vicario nomine vicarie sue de viginti solidis quos a loci vicariis hactenus perceperunt quatuordecim solidos annuos perpetuo remiserunt saluis eisdem sex solidis residuis soluendis Elemosinario de Bernewelle per loci vicarium annuatim Post hanc autem ordinacionem Johannes Porthors burgensis Cantebrigie pro deo et salute anime sue et ad exoneracionem seu liberacionem predictorum fratrum de Carmelo dedit concessit et sua carta confirmauit predictis Priori et conuentui de Bernewelle vnam marcam annui redditus percipiendam apud Cantabrigiam de quibusdam domibus Archidiaconatui Elyensi ibidem annexis Pro residuis autem octo denariis qui de dictis quatuordecim solidis annuis remanserunt predictis Priori et conuentui de Bernewelle et loci vicario sancti Johannis per predictos Priorem et fratres de Carmelo est plenarie satisfactum et super appropriacione tocius redditus predicti a domino Rege licencia impetrata Nos autem predicti Prior de Bernewelle et eiusdem loci conuentus et vicarius Sancti Johannis pro nobis et successoribus nostris et nos predicti Prior et fratres de Carmelo de Cantebrigia pro nobis et successoribus nostris promittimus omnia et singula supradicta fideliter obseruari et in nullo penitus contraire In cuius rei testimonium nos predicti officialis et archidiaconus et nos predicti Prior et conuentus de Bernewelle et Symon vicarius predictus necnon et nos predicti Prior et conuentus fratrum de Carmelo sigilla nostra huic scripto in modum cirograffi diuiso mutuo duximus apponenda Datum Cantabrigie anno domini mcc nonagesimo quarto xij kal Januarii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter