utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01450022

Charter Number: 01450022
Cartulary Title: Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1155 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sanctae matris ecclesiae filiis ad quos presens carta pervenerit Joscelinus Dei gratia Sarum episcopus salutem in Domino Cum singulorum diocesis nostrae provectibus invigilare ex cura pastorali debitores simus propensius tamen eorum qui ecclesiasticis ministeriis precipue in ecclesia Sarum specialiter sunt deputati hac ratione inducti nichilominus etiam ex eo quod communam Sarum tenuem admodum et exilem cognovimus provocati prebendam de Britford cum omnibus pertinentiis suis ecclesiae Sarum in augmentum communae canonicorum ibidem residentium concessimus et dedimus statuentes ut si quis contra hanc donationis et concessionis nostrae paginam temerario venire presumpserit maledictionem Domini et omnium sanctorum ejus incurrat
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter