utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01460014

Charter 01460014
Charter Number: 01460014
Cartulary Title: Cartularium Prioratus St. Johannis Evangelistae de Brecon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1248 - 1249
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Cum inter Reginaldum priorem Breconie et Conventum rectores ecclesie loci ejusdem ex una parte et Magistrum Benedictum vicarium Matricis Ecclesie ex altera propter taxacionis Vicarie illius ambiguitatem et quedam alia questio interseritur Tandem partes omnibus renunciantes sponte se ordinationem Dompni T[homas] tunc Menevensis Episcopi in omnibus taxacionibus dicte Vicarie contingentibus supposuerunt qui Deum habendo pre oculis sic ordinavit quod dictus Magister Benedictus et vicarii omnes post eum inperpetuum percipient decem marcas annuas a dictis Priore et Conventu et eorum successoribus Scilicet duas marcas et dimidium in festo Sancti Michaelis et in die Natalis Domini duas marcas et dimidium et in die Pasche duas marcas et dimidium et in Nativitate Beati Johannis Baptiste duas marcas et dimidium pro omnibus ad dictam vicariam spectantibus dictis Priore et Conventu omnes proventus tam matricis Ecclesie quam Capellarum ejus integre percepturis preter secundum legatum et singulos denarios missales in quatuor solempnitatibus precipuis scilicet in Natali Domini die Pasche die Exaltationis Sancte Crucis et in dedicatione Ecclesie et preter singulos denarios missales pro corpore presenti dicti autem Prior et Conventus et qui pro tempore fuerint invenient ad minus duos honestos capellanos suis impensis propriis omnino qui una cum vicario qui pro tempore fuerit dicte Matrici Ecclesie et ejus Capellis deserviant et cure animarum totius parochie sollicite intendant et vicario in hiis que cura animarum exigit reverenter obediant Vicarius autem qui pro tempore fuerit si capellanus non fuerit aut alias celebrare et curam parochie honeste peragere impotens fuerit loco suo unum capellanum honestum suis impensis procurabit Qui cum duobus aliis que cura animarum exposcat sollicite studeat adimplere Et quoniam hii tres Capellani ad celebracionem divinorum in Capellis omnibus sufficere non poterunt Dicti Prior et Conventus per aliquos probatos monachos dictis Capellanis sufficienter facient deserviri Cura animarum integre apud vicarium et Capellanos seculares permanente Insuper dicti Prior et Conventus omnia honera tam ordinaria quam extraordinaria in omnibus qualitercunque ortum habentia omnino sustinebunt et ne predicta ordinatio temporis lapsu ab hominum memoria labatur set robur perpetuum optineat eam dictus Menevensis Episcopus sigillo suo roboravit Datum apud Landew anno Domini mccxlviij die Nativitatis Beate Marie Virginis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter