utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01460027

Charter 01460027
Charter Number: 01460027
Cartulary Title: Cartularium Prioratus St. Johannis Evangelistae de Brecon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1305
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Anno ab incarnacione Domini mccv et regni Regis Edwardi filii Henrici Regis tricesimo tertio die dominica proxima ante Nativitatem Beate Marie Virginis de assensu et voluntate nobilis viri domini Humfridi de Boun Comitis Hereford et domini Brechonie facta fuit convencio inter dominum priorem et conventum Ecclesie Sancti Johannis Evangeliste Brechonie ex una parte et suis Burgensibus communitatis ejusdem ville Brechonie ex altera videlicet quod cum dicti Burgenses a solucione decem marcarum in quibus pro decima firme predicte ville quam a domino Comite habent annuatim ad firmam pro certis marcis antedictis Priori et Conventui singulis annis de jure tenentur per aliquid tempus voluntarie se retraxissent et ipsi Prior et Conventus antedictos Burgenses coram magistro Johanne Walewayn tunc Senescallo Comitis et Domino Philippo ap Howel et magistro Reso fratre ejusdem Philippi per dominum Comitem specialiter associatis super hoc querelassent Tandem dicti Burgenses ad vitandum labores et expensas recognoverunt se bona fide coram dicto Johanne et suis assessoribus predictis dictam decimam annuam decem marcarum firme predicte hactenus injuste detinuisse obligantes se et heredes suos per presentes fide media ad solucionem dicte decime decem marcarum ratione dicte firme priori et conventui antedictis et eorum successoribus fideliter et sine diminucione faciendam et integraliter percipiendam pro equali porcione scilicet quinque marcas ad festum Sancti Michaelis et quinque marcas ad festum annunciacionis beate Marie proxime sequentem et sic deinceps singulis annis quamdiu dicti Burgenses firmam antedicte ville de domino Comite tenuerint excepto eo quod tempore communis guerre in Walbanno artabuntur precise et solucionem dicte decime decem marcarum sed ad decimam ejus quod ipsi de exitu firme predicte poterunt levare assidentibus et compotum dictorum Burgencium audientibus aliquibus ex parte dictorum prioris et conventus quos ad hoc ipsi elegerint deputandis incipiente termino solucionis in festo Sancti Michaelis anno supradicto Et si dicti Burgenses a dicta solucione in parte vel in toto defecerint quod absit Concesserunt et expresse consenserunt unanimiter pro se et heredibus suis et suis successoribus quod Constabularius Brechonie qui pro tempore fuerit ipsos distringat sicut pro debito domini sui distringeret non soluto et si id facere noluerit quod liceat Domino Episcopo Menevensi vel Archidiacono Brechonensi seu officiali alterutrius eorundem seu Decano Brechonie qui pro tempore fuerint ipsos excommunicare pernices solempniter de die in diem unica admonicione premissa donec per predictam communitatem Burgensem dictis religiosis de decem marcis annuis modo predicto et de dampnis interesse et expensas que equas dicti religiosi propter defectum solucionis dicte pecunie totalis vel partis ejusdem sustinuerunt plene fuerunt satisfactum In cujus rei Testimonium utraque pars presenti scripto per modum Cyrographi confecto sigilla sua alternatim apposuerunt Et ad majorem hujus rei securitatem faciendam Dictus Comes ad supplicacionem et rogatum utriusque partis predicte sigillum suum apposuit Datum die et loco et anno supradictis hiis testibus Dominis Ricardo de Baskervile Grimbaldo Pauncefot Hugone de Power militibus Johanne de Waldebuf Johanne Poleyn Waltero Havard Johanne Gurdenal et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter