utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01460034

Charter Number: 01460034
Cartulary Title: Cartularium Prioratus St. Johannis Evangelistae de Brecon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1164
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Compositio facta inter monachos Glocestrie et monachos Breconie Sciant presentes et futuri controversiam et querelam que erat inter ecclesiam Sancti Petri Gloecestrie et ecclesiam Sancti Johannis de Brechonia super jure parrochiali de Melianach[] assensu tam Hamelini Abbatis et monachorum Gloecestrie quam assensu Walteri abbatis et monachorum Sancti Martini de Bello in hunc modum finitam esse quod eadem parrochia remaneat inperpetuum priori et monachis Sancti Johannis de Breconia dum modo pro eadem parrochia reddant Ecclesie Sancti Petri Gloecestrie tres solidos per annum ad festum Sancti Dionysij apud Gloecestriam et ut hec compositio firma et inconcussa inperpetuum maneat sub divisione presentis cirographi et sigillo ecclesie Sancti Petri Gloecestrie confirmata est Anno Dominice Incarnationis mclxiiij festo Sancti Martini tertio Idus Novembris
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter