utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01460108

Charter
Charter Number: 01460108
Cartulary Title: Cartularium Prioratus St. Johannis Evangelistae de Brecon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Confirmation
Date: 1222
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Compositio inter monachos de Lira et monachos de Breconia de Beriton Universis sancte matris ecclesie filiis presentes literas inspecturis Abbas de Mireual et de Kyrkebi et de Etune Priores eternam in domino salutem Mandatum domini pape suscepimus in hec verba [] cum igitur hujus auctoritate mandati abbas et conventus de Lyra Priorem et conventum de Brekenia super omnibus decimis de dominico et de molendino de Berinton traxissent in causam datis legitimis indiciis post multas altercaciones rationibus et allegationibus multis hinc inde prepositis in hunc modum conquievit contencio Videlicet ex partibus in presencia vestra constitutis abbas et conventus de Lira libera et spontanea voluntate priori et conventui de Brekenia actionem quam adversus eosdem instruxerant omnino remittentes dictas decimas priori et conventui de Brekenia pleno jure pertinere recognoverunt et nichil sibi juris in decimis dictis aliquo tempore vendicaturos percipient autem Abbas et conventus de Lyra bladum de duabus acris singulis annis in dominico de Berintun secundum modum et formam quam percipere consueverunt Ne igitur aliquando malicia super decimis dictis sopita coram nobis judicialiter possit suscitari contentio et ut hec finalis concordia inter abbatem et conventum de Lyra et priorem et conventum de Brekenia robur perpetue firmitatis optineat auctoritate domini Pape qua fungimur in hac parte de prudentium et jurisperitorum consilio Priorem et conventum de Brekenia ab impetratione Abbatis et conventus de Lyra super decimis nominatis penitus absolventes presenti scripto sigilla nostra duximus apponenda Hiis testibus Domino Reginaldo de Braosa RicardoVincentio seneschallo suo magistro Ricardo de Maurdi Hugone capellano hleflen Magistro Thoma Brut Gilberto Genuc et multis aliis Actum judicio partibus presentibus et consencientibus in ecclesia sancte Trinitatis apud Coventriam Anno ab incarnatione domini Mccxx secundo x Kalendis Septembris
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter