utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01460115

Charter Number: 01460115
Cartulary Title: Cartularium Prioratus St. Johannis Evangelistae de Brecon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1218
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentes literas inspecturis Gervasius Dei gratia Menevensis Episcopus salutem et Dei benedictionem Cum constaret nobis per autenticum Petri bone memorie quondam Menevensis Episcopi quod due partes decimarum de tota terra Bernardi Bochan et tota terra Lowil apud Stradewi adjucate essent Priori et conventui de Brekenia et cum constaret nobis per capitulum de Brekenia quod tempore Galfridi bone memorie quondam Menevensis Episcopi Monachi de Brekenia dimiserint quartam partem dictarum decimarum ad firmam Davidi capellano de Stradewi que quarta pars post decessum dicti D[] transibit ad magistrum Willelmum qui ipsam ad totam vitam suam plene et pacifice possidebit et post decessum dicti W[] redibit illa quarta plene et integre ad monachos de Brekenia et quod tres alias partes dictarum decimarum ad instanciam et peticionem E[] bone memorie quondam Herefordensis Episcopi et ad peticionem Johannis Pichard militis concesserunt dicti monachi J[] Pichard clerico ad firmam ad vitam suam reddendo pro illis dictis monachis singulis annis unam marcam argenti Dicto autem J[] clerico viam universe carnis ingresso cum dicti monachi possessione dictarum decimarum suarum uti libere vellent et de illis sicut de rebus suis ad voluntatem suam disponere Hothelen rector ecclesie de Stradewi et Hothelen filius Keneun procurator dicti rectoris dictas decimas invaserunt et eisdem dictos monachos spoliaverunt contra quos dicti Monachi in capitulo de Brekenia proposuerunt petitorium et possessorium et cum post multas dilaciones secundum ordinem juris lite contestata in utroque judicio contra utrumque predictorum testibus juratis et examinatis attestacionibus publicatis et diligenter inspectis fuit sentencia diffinitiva in utroque judicio pro dictis monachis contra utrumque predictorum promulgata licet itaque per predictos adversarios contra dictos monachos impetrate essent litere tam Gualo quondam legati Anglie quam etiam litere domini Pape Honorii tercii ut predictum negocium turbaretur et impediretur tandem de consilio et consensu domini Johannis Pichard et Rogeri heredis sui accesserunt predicti duo Hothelen ad capitulum de Brekenia et ibidem publice predicte adquieverunt sentencie et presentibus Johanni et Rogero jus Monachorum in dictis decimis unanimo recognoverunt et se injuste dictos monachos dictis decimis spoliasse confessi sunt publice et in capitulo et easdem decimas plene et integre secundum juramentum ipsorum dictis Monachis restituerunt quas corporaliter receperunt ipsi Monachi et in ususproprios sicut res suas converterunt Autumpno proximo post decessum H[] de Mapenoure bone memorie quondam Herefordensis Episcopi et pro decimis quas predicti domini Hothelen perceperant de dictis terris anno proximo ante obitum dicti H[] solverunt dictis Monachis xx solidos Hiis ita peractis ad magnam instanciam et peticionem dictorum Johannis et Rogeri permiserunt dicti monachi magistro Willelmo de capella cui caritative dictas decimas contulerant concedere easdem ad vitam suam ad firmam Hothelen clerico filio Hothelen filio Keneun pro xx solidis singulis annis reddendis magistro Willelmo ad duos terminos scilicet x solidos ad festum sancti Michaelis et x solidos ad Pascham ita quod si dictus Hothelen viam universe carnis ingrediatur ante magistrum Willelmum predicte tres partes de dictis decimis revertentur ad magistrum Willelmum plene et integre percipiet autem dictus Hothelen dictas decimas primo autumpno post consecrationem H[] Foliot Episcopi Herefordensis et post illum autumpnum in festo sancti Michaelis proximo sequente incipiet solucio dicte firme et procedet de termino in terminum secundum quod dictum est Si vero contingat quod dictus H[] non solvat quolibet dictorum terminorum dictam firmam plene et integre infra tercium diem post dictos terminos duplicabitur dicta firma in qualibet cessacione ita quod appellacione remota post dictum triduum solvat x solidos pro firma et x solidos pro pena magistro Willelmo Magistro vero Willelmo sublato de medio revertentur dicte decime ad dictos Monachos plene et integre libere et quiete et illas quoad proprietatem et quoad possessionem corporalem ut de suis ad libitum suum disponent Hanc autem firmam et hanc convencionem fideliter tenendam et observandam juravit tactis sacrosanctis dictus Hothelen in capitulo de Brekenia et quod bona fide et sine dolo malo se haberet versus dictos monachos et versus magistrum Willelmum et quod nichil procuraret in fraudem eorum nec ab alio pro posse suo procurari permitteret quominus jus Monachorum in dictis decimis illesum conservaretur et ne tractu temporis predicta devocarentur in dubium huic scripto simul cum sigillo domini Johannis Pichard et R[] decani de Brekenia et sigillo dicti Hothelen et aliorum sigillum nostrum apposuimus et predicta confirmavimus Fuit autem dicta sententia rata et dicta firma concessa anno mccxviij ab incarnacione domini Hiis testibus Maelo Bret Magistris N[] Canonico de Lantoni H[] de Clona Matheo de Brekenia canonico Menevensi Tho[] Brutu Ph[] rectore ecclesie de Lanmais R[] Pichard W[] Smalchaf W[] de Burculle tunc constabulario de Brekenia W[] et R[] de Burculle clericis R[] Janitore Rogero filio David Johanne de Punda et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter