utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01460120

Charter Number: 01460120
Cartulary Title: Cartularium Prioratus St. Johannis Evangelistae de Brecon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1205 - 1206
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Carta Stephani de Surdeval Sciant presentes et futuri quod ego Stephanus de Surdeval consensu et assensu M[] uxoris mee et Willelmi heredis mei dedi et concessi et hac mea carta et sigillo meo confirmavi Symoni filio G[] totam illam terram juxta aquam Toui quam predictus Symon assartavit propriis expensis tenendum pro sex acris sibi et heredibus suis de me et heredibus meis libere et quiete ab omni servicio et omni exactione salvo servicio capitalis domini quantum scilicet ad tantum terre pertinet reddendo per annum xij denarios ad festum Sancti Michaelis ille et heredes sui mihi et heredibus meis et predictus Symon tenebit terram illam vij annos a festo sancti Michaelis post obitum Huberti archiepiscopi sine censa et quando heres meus non poterit warantizare dicto Symoni dictam terram faciet ei eschangiam de duodecim acris de sua propria hereditate ex parte mea in Kilmenawit de terra culta et tam bona propter predictum servicium et pro hac donacione et concessione dedit mihi dictus Symon ij solidos de introitu Hiis testibus Johanne priore de Brechonia Ricardo decano de Brechonia Willelmo de Burchulle Willelmo de Weldeboef Roberto le Wafre Willelmo Havard Radulfo Janitore Rogero filio David Reginaldo Bulvinch Johanne molendinario et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter