utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01461108

Charter
Charter Number: 01461108
Cartulary Title: Cartularium Prioratus St. Johannis Evangelistae de Brecon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1220
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati de Mireual de Kyrkebi et de Etune Prioribus Coventrie diocesis salutem et apostolicam benedictionem Dilectorum filiorum abbatis et conventus de Lira recepimus questionem quod abbas et conventus de Theokesberi persona ecclesie de Rippel et quidam alii clerici et laici Wigornensis Herefordensis et Coventrensis Diocesis super decimis et rebus aliis iujuriantur eisdem Ideoque discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audiatis causam et appellatione remota fine debito terminetis facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per districtionem eandem cessante appellatione cogatis veritati testimonium perhibere Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur Datum Viterbo v Kal Februarii pontificatus nostri anno quarto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter