utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01470048

Charter
Charter Number: 01470048
Cartulary Title: Durham Annals and Documents of the Thirteenth Century
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Memorandum
Date: 1263
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Memorandum quod anno gracie MCCLX tercio in crastino Sancti Barnabe Apostoli concessum fuit Helye pistori de Coldingham corredium suum in domo de Coldingham sub hac forma [Littere] de corredio concesso Omnibus [] Hugo prior et conuentus Dunelmensis [] Attendentes Helyam de Innerwic pistorem in seruicio prioris et conuentus celle nostre de Coldingham per multum temporis stetisse et eisdem in officio suo diligenter ac fideliter ministrasse ne labor iuuentutis in maturiori etate sibi maneat infructuosus eidem ex assensu et uoluntate domini Rogeri prioris eiusdem celle concessimus et prosenti scripto confirmauimus quod si aliquando contingat eum in aliquam incidere infirmitatem seu debilitatem per etatem uel alio modo quominus possit in officio suo in curia de Coldingham ministrare aut a seruicio predictorum prioris et conuentus absque manifesto et euidenti sui ipsius defectu et offensa ipsum contingat amoueri habeat in tota uita sua corredium suum per manum celerarii qui pro tempore fuerit de curia de Coldingham sibi liberandum videlicet qualibet die vnum panem monachi et vnam lagenam ceruise monachilis et vnum ferculum de coquina competens tribus videlicet diebus de carnibus reliquisque diebus de piscibus Et vt ista nostra concessio et confirmacio robur firmitatis optineat presenti scripto sigillum capituli nostri fecimus apponi Eodem die concessa fuit eidem Helye et Roberto primogenito suo quedam carta de domibus et quibusdam terris in uilla de Coldingham pro homa[gio] et seruicio ut habetur in []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter