utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01470098

Charter
Charter Number: 01470098
Cartulary Title: Durham Annals and Documents of the Thirteenth Century
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restitution
Date: 1273
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Vniuersis Christi fidelibus ad quorum noticiam presentes littere peruenerint Walterus miseracione diuina Eboracensis archiepiscopus Anglie primas salutem in domino Nouerit universitas uestra quod cum magister Willelmus de Hextilibyr[] officialis noster bona domini Ricardi de Midelton defuncti que habuit in ecclesia de Hemmingburg[] ob certas causas auctoritate nostra sequestrasset et de aliqua parte eiusdem sequestri pecuniam ad opus nostrum redegisset ex tenore quorundam scriptorum autenticorum prioris et conuentus Dunelmensium que nobis monstrarunt et diu obtenta consuetudine perpendimus dictum sequestrum simul et aliarum ecclesiarum sui patronatus in Houedenschyr[] et Aluertonschyr[] ad prefatos priorem et conuentum de iure pertinere Nolentes igitur eorum iurisdiccioni in aliquo derogare quod auctoritate nostra circa dictam sequestracionem factum fuerit reuocamus et pecuniam de dicto sequestro ad opus nostrum redactam predictis priori et conuentui vt ius suum restituimus sentencias si que late fuerant et omnia alia occasione dicti sequestri seu violacionis eiusdem secuta non tenere decernentes et ea penitus in irritum reuocantes In cuius rei testimonium has litteras nostras eis fieri fecimus patentes Dat[] apud Wylton xviij Kal[] Decembris anno domini MCCLXX tercio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter