utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01470131

Charter 01470131
Charter Number: 01470131
Cartulary Title: Durham Annals and Documents of the Thirteenth Century
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1265
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Vniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit capitulum Eboracensis ecclesie cathedralis salutem in domino sempiternam Petentibus instanter viris religiosis priore et conuentu Dunelmensibus vt in ecclesia Sancti Petri de Houedena ad eorum patronatum spectante inspecta sedis apostolice gracia de eadem ecclesia sibi facta prebende ordinentur et submittentibus eandem ecclesiam totaliter ordinacioni dominorum Hugonis precentoris Rayneri Ebor[] et Simonis Richemund[] archidiaconorum concanonicorum nostrorum faciende de nostra auctoritate et consensu et petentibus vt eisdem nostram auctoritatem inpertiremur et consensum nos dictorum prioris et conuentus votis annuentes predictis concanonicis nostris auctoritatem prebemus et consensum ordinandi de eadem ecclesia et statuendi in ea prebendas et distinguendi et taxandi prout viderint expedire Act[] xv Kal[] Maii anno domini MCCLX quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter