utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01470132

Charter
Charter Number: 01470132
Cartulary Title: Durham Annals and Documents of the Thirteenth Century
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1265
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Hugo precentor Raynerus Eboracens[] et Simon Rychemund[] archidiaconi canonici Ebor[] salutem in domino sempiternam Affectantibus viris religiosis priore et conuentu Dunelm[] in ecclesia Sancti Petri de Houeden[] ad eorum patronatum spectante cuius parochia adeo est diffusa et prouentuum redditus habundantes quod ad plurium sustentacionem suppetant facultates cultum diuini numinis adaugeri et animarum saluti salubrius prouideri et instanter a capitulo Ebor[] petentibus vt in eadem ecclesia prebende de ipsius prouentibus ordinentur in cuius ecclesie possessionem per indulgenciam Gregorii pape noni se dicebant ingressos tandem concurrente auctoritate et consensu predicti capituli dicti prior et conuentus ordinacioni nostre predictam ecclesiam de Houedena libere et totaliter submiserunt vt in ipsa ecclesia ordinemus statuamus distinguamus et taxemus prebendas ad augendum in eadem numerum ministrorum prout ad honorem dei et curam animarum viderimus expedire Nos igitur de auctoritate et consensu dicti capituli Ebor[] submissione dictorum prioris et conuentus accepta in nomine domini nostri Ihesu Christi taliter ordinamus quod sint in dicta ecclesia de Houedena quinque prebende inperpetuum et quilibet prebendarius habeat [suo sumptu] presbiterum et clericum in sacris ordinibus constitutum in ipsa ecclesia ministrantes in habitu canonicali secundum morem ecclesie Ebor[] et modum psallendi teneant quem obseruat Eborac[] ecclesia exceptis matutinis quas propter parochiam mane dicant et singuli sint ebdomadarii secundum ordinem vicis sue et quilibet prebendarius curam agat parochie per presbiterum suum in porcione sibi deputata Statuimus etiam vt presbiteri altarium Sancte Marie et Sancti Thome Martiris et Sancte Katerine intersint horis canonicis processionibus et maiori misse in habitu aliis conformi et illa altaria presbiteris prebendariorum nullatenus deputentur ne per hoc numerus ministran[cium m]inuatur set pocius augeatur Statuimus etiam et ordinamus vt cuilibet dictorum trium presbiterorum dictis tribus altaribus ministran[cium u]t liberius et diligencius intersint horis processionibus et maiori misse detur annuatim in augmentum stipendiorum [eorundem v]na marca de obuencionibus maioris altaris ad festum Sancti Martini in hieme et ad pentecosten per partes equales [Et] quia dicti prior et conuentus pro ampliando cultu diuino et multiplicandis operibus pietatis in ecclesia de Houedena predicta diuinitus inspirati ecclesiam eandem nostre ordinacioni liberaliter submiserunt vt sedis apostolice graciam et suam deuocionem laudabilem sibi senciant fructuosam capellam de Estringtona cum prouentibus ecclesiasticis eiusdem ville et villarum de Cayuill[] Byreland[] Portyngtona Ousthorp Hythe Sandholm Neuland[] Dyc terre Mariscalli et terre camere Lympenhill[] Grenayc Belasis[] et terre Benedicti cum decima Iohannis de Warwyc eisdem priori et conuentui presenti ordinacione assignamus in usus proprios conuertendam et statuimus perpetuo possidendam cum sepultura parochianorum dictarum villarum et omni emolumento et onere parochiali ita quod prebende a prestacione pensionum et procuracionum perpetuo sint inmunes nichil aliud de iuribus consuetudinibus et libertatibus dictorum prioris et conuentus vel cuiusquam alterius presenti ordinacione detrahentes totum autem residuum parochie de Houedena quinque prebendariis assignamus prebendas taliter distinguentes videlicet quod ad prebendam primam pertineant decime prediales vniuerse et fenorum et lane et agnorum de villis de Houedena Knedelyngtona et Bernhyll[] ad secundam prebendam de villis de Barneby et Askelby ad tertiam de villis de Thorp Belleby Balcholm[] Lyntona et Gayre cum decima culture del Spen de Kylpyn et Trandyc ad quartam de Laxintona Scelton[] et Greseby et ad quintam de villis de Salso Marisco Cotenesse Metham et Yuckeflete Obuenciones uero altaris et mortuaria et personales decime villarum ad prebendas deputatarum in vsus canonicorum conuertantur et inter ipsos equaliter diuidantur Area autem ecclesie ad inhabitandum inter prebendarios proporcionaliter diuidatur et precium edificiorum ibi nunc existencium in chori fabricam conuertatur Dicti vero prior et conuentus dictarum prebendarum habeant patronatum quarum prebendarii ab ipsis domino archiepiscopo et sede vacante capitulo presententur instituendi et etiam installandi Ne autem de ordine sedendi vel procedendi oriatur inter personas materia questionis statuimus vt ex parte australi prebendarius prime prebende optineat primum locum et prebendarius tercie secundum prebendarius quinte tertium et presbiter altaris Sancti Thome quartum Ex parte uero boreali prebendarius secunde prebende optineat primum locum et prebendarius quarte secundum presbiter altaris Sancte Marie tercium et presbiter altaris Sancte Katerine quartum Hanc autem ordinacionem nostram ad honorem dei et ecclesie Christi factam statuimus inuiolabiliter obseruari Act[] pridie Kal[] Maii anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo quinto In cuius rei firmitatem et memoriam perpetuam presenti scripto tam sigilla nostra quam sigilla predicti capituli Ebor[] et dictorum prioris et conuentus Dunelm[] sunt appensa
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter