utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01470136

Charter
Charter Number: 01470136
Cartulary Title: Durham Annals and Documents of the Thirteenth Century
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1265 - 1266
Date Type: Internal, Papal

map View Map
Charter:
Ottobonus miseracione diuina Sancti Adriani diaconus cardinalis apostolice sedis legatus discretis viris canonicis ecclesie Sancti Petri de Houeden[] Eboracensis diocesis salutem in salutis auctore Celesti curie placens et grande prestatur obsequium cum animarum salus et diuinus cultus augeri sollerter procuratur in terris Sane peticio vestra nobis exibita continebat quod affectantibus olim religiosis viris [] priore et conuentu Dunelmensibus in ecclesia Sancti Petri de Houeden Eboracensis diocesis ad eorum patronatum spectante cuius parochia adeo est diffusa et prouentuum redditus habundantes quod ad plurium sustentacionem ipsius ecclesie sufficere poterunt facultates cultum inibi diuini adaugeri numinis et animarum saluti salubrius prouideri et instanter a capitulo Eboracensi petentibus vt in eadem ecclesia in cuius possessionem per indulgenciam eis a felicis recordacionis domino Gregorio papa viiij concessam se dicebant ingressos deberent prebende de ipsius prouentibus ordinari tandem prior et conuentus predicti eiusdem Eboracensis capituli expresso accedente consensu qui requiri de iure et consuetudine approbata debuit vt asseritis Eboracensi sede vacante se super hiis ordinacioni discretorum virorum Hugonis precentoris Rayneri Eboracensis et Simonis Richemundie archidiaconorum in ecclesia Eboracensi libere ac totaliter submiserunt illis speciali et expressa potestate concessa ordinandi in ipsa ecclesia Sancti Petri statuendi distinguendi et taxandi prebendas ad augendum in ea numerum ministrorum prout ad honorem dei et animarum salutem expedire viderent qui Ihesu Christi nomine inuocato pensatis quoque ipsius ecclesie Sancti Petri facultatibus quinarium canonicorum et totidem presbiterorum numerum statuerunt in ea et diuisis prout secundum deum expediri viderunt eiusdem ecclesie facultatibus inter ipsos statuerunt quedam alia salubri[a] et honesta prout in eorum patentibus litteris confectis exinde suis et predictorum capituli Eborac[ens]is sigillis munitis quas de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus plenius per[speximus] contineri Nos igitur vestris ac eorundem prioris et conuentus supplicacionibus quas in ha[c parte] speciali fauore prosequimur inclinati quod super hiis prouide factum est ratum et grat[um] habentes id auctoritate qua fungimur confirmamus et presenti scripto communimus Tenor autem [litterarum] ipsarum talis est Omnibus sancte matris ecclesie filiis [] Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Dat[] Londoniis xiij Kal[] Marcii pontificatus domini Clementis pape iiij anno secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter