utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01470140

Charter
Charter Number: 01470140
Cartulary Title: Durham Annals and Documents of the Thirteenth Century
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Presentation
Date: 1267
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Reuerendo patri in Christo domino Waltero dei gratia archiepiscopo Eboracensi Anglie primati deuoti filii Hugo prior et conuentus Dunelmensis ecclesie salutem et tanto patri debitam cum omni deuocione reuerenciam Dilectum nobis in Christo Heruicum de Derlingtona clericum promouendum et ordinandum ad titulum ecclesie de Kyrkebi Siggeston[] per mortem Reginaldi quondam rectoris eiusdem uacantis que de nostro patronatu fore dinoscitur vobis tenore presencium presentamus paternitatem uestram affectuose rogantes quatinus ipsum ordinare et ordinatum instituere dignemini canonice in eadem ipsius ecclesie custodiam ad nostram presentacionem sibi caritatis intuitu interim ex gratia committentes salua nobis libera facultate alium presentandi si contingat dictum Heruicum ad hanc gratiam forsitan non admitti salua etiam nobis debita consueta et antiqua pensione decem marcarum annuatim percipiendarum In cuius rei testimonium presens scriptum sigillo capituli nostri fecimus communiri Dat[] Dunelmi [] Valeat reuerenda paternitas uestra quam dominus ecclesie sue conseruet incolumem per tempora longa
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter