utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01470143

Charter
Charter Number: 01470143
Cartulary Title: Durham Annals and Documents of the Thirteenth Century
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Presentation
Date: 1265
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Uiris uenerabilibus et discretis domino Willelmo decano et capitulo Sancti Petri Ebor[] ecclesie cathedralis Hugo prior et conuentus ecclesie Dunelmensis salutem cum omni reuerencia et honore Reuerendo collegio uestro per presentes litteras patentes presentamus dilectum et fidelem clericum nostrum magistrum Lambertum Geruim ad ecclesiam de Welleton[] que uacat per mortem magistri Iohannis quondam rectoris eiusdem et spectat ad presentacionem nostram omni qua possumus deuocione supplicantes quatinus eundem Lambertum ad dictam ecclesiam salua nobis debita consueta et antiqua pensione annua quadraginta solidorum in eadem ad presentacionem nostram admittere uelitis quod vestrum est in hac parte facturi absque nostrarum preiudicio libertatum In cuius rei testimonium presens scriptum sigillo capituli nostri fecimus communiri Dat[] Dunelmi v Id[] Octobris anni gracie MCC sexagesimi V Valeat in eternum in domino
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter