utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01472135

Charter
Charter Number: 01472135
Cartulary Title: Durham Annals and Documents of the Thirteenth Century
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1265
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentes litteras inspecturis magister Iohannes de Metheltona dominus Ricardus de Mideltona magistri Galfridus de Forseth Hugo de Eueshame et Iohannes de Neutona canonici ecclesie de Houedena salutem in domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra quod ad prosecucionem communis negocii nostri ecclesie de Houedena et contribucionem pro eodem negocio faciendam pro voluntate domini prioris Dunelmensis dicto priori et eiusdem loci conuentui obligamus nos prebendas nostras et omnia bona nostra ubicunque fuerint inuenta legitima stipulacione interposita ac corporali iuramento tactis sacrosanctis ewangeliis prestito firmata ita quod liceat dictis priori et conuentui uel alicui quem ad hoc deputauerint omnia bona dictarum prebendarum nostrarum et alia quibuscunque nominibus censeantur propria autoritate irrequisito superioris uel alterius arbitrio occupare tenere et distrahere et eorum dominium quocunque alienacionis genere usque ad summam contribucionis faciende pro rata nos contingente transferre Si quam vero inpensuri sunt pro isto negocio cuiuis persone de sua camera annuam pensionem nos et nostri successores quamdiu eam inpenderint medietatem eis de nostris porcionibus annuis persoluemus In quorum omnium premissorum testimonium dictis dominis priori et conuentui presentes litteras nostras fieri fecimus patentes et easdem signorum nostrorum munimine roborauimus Act[] apud Dunelmum iiii Idus Octobris anno domini MCCLX quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter